PrimaNota.ru - самый крупный в мире бесплатный архив песенных текстов, аккордов, табулатур и нот


Дитрих Букстехуде - Membra Jesu Nostri - текст песни, видео

Регистрация Запомнить меня
Войти через:  Facebook Google Twitter Vk Yandex Mail.ru

Дитрих Букстехуде - Membra Jesu Nostri - текст песни, видео

Печатать
Просмотров: 293
I. Ad pedes

1. Sonata  
2. Concerto (SSATB)  Ecce super montes 
pedes evangelizantis 
et annunciantis pacem 
 
3. Aria (Soprano 1) Salve mundi salutare, 
salve Jesu chare! 
Cruci tuae me aptare 
vellem vere, tu scis quare, 
da mihi tui copiam 
 
4. Aria (Soprano 2) Clavos pedum, plagas duras, 
et tam graves impressuras 
circumplector cum affectu, 
tuo pavens in aspectu, 
tuorum memor vulnerum 
 
5. Aria (Bass) Dulcis Jesu, pie deus, 
Ad te clamor licet reus, 
praebe mihi te benignum, 
ne repellas me indignum 
de tuis sanctis pedibus 
 
6. Concerto (da capo: Ecce super montes) 

 II. Ad genua

1. Sonata 
2. Concerto (SSATB) Ad ubera portabimini, 
et super genua blandicentur vobis 
 
3. Aria (Tenor) Salve Jesu, rex sanctorum, 
spes votiva peccatorum, 
crucis ligno tanquam reus, 
pendens homo verus deus, 
caducis nutans genibus 
 
4. Aria (Alto) Quid sum tibi responsurus, 
actu vilis corde durus? 
Quid rependam amatori, 
qui eligit pro memori, 
ne dupla morte morerer 
 
5. Aria (SSB) Ut te quaeram mente pura, 
sit haec mea prima cura, 
non est labor et gravabor, 
sed sanabor et mundabor, 
cum te complexus fuero 
 
6. Concerto (da capo: Ad ubera portabimini) 

 III. Ad manus

1. Sonata  
2. Concerto (SSATB) Quid sunt plagae istae 
in medio manuum tuarum? 
 
3. Aria (Soprano 1) Salve Jesu, pastor bone, 
fatigatus in agone, 
qui per lignum es distractus 
et ad lignum es compactus 
expansis sanctis manibus 
 
4. Aria (Soprano 2) Manus sanctae, vos amplector, 
et gemendo condelector, 
grates ago plagis tantis, 
clavis duris guttis sanctis 
dans lachrymas cum osculis 
 
5. Aria (ATB) In cruore tuo lotum 
me commendo tibi totum, 
tuae sanctae manus istae 
me defendant, Jesu Christe, 
extremis in periculis 
 
6. Concerto (da capo: Quid sunt plagae istae) 

 IV. Ad latus

1. Sonata 
2. Concerto (SSATB) Surge, amica mea,  
speciosa mea, et veni, 
columba mea inforaminibus petrae, 
in caverna maceriae 
 
3. Aria (Soprano 1) Salve latus salvatoris, 
in quo latet mel dulcoris, 
in quo patet vis amoris, 
ex quo scatet fons cruoris, 
qui corda lavat sordida 
 
4. Aria (ATB) Ecce tibi apropinquo, 
parce, Jesu, si delinquo, 
verecunda quidem fronte, 
ad te tamen veni sponte 
scrutari tua vulnera 
 
5. Aria (Soprano 2) Hora mortis meus flatus 
intret Jesu, tuum latus,  
hinc ex pirans in te vadat, 
ne hunc leo trux invadat, 
sed apud te permaneat 
 
6. Concerto (da capo: Surge amica mea) 

 V. Ad pectus

1. Sonata 
2. Concerto a 3 voci (ATB) Sicut modo geniti infantes rationabiles, 
et sine dolo concupiscite, 
ut in eo crescatis in salutem. 
Si tamen gustatis, quoniam dulcis est Dominus. 
 
3. Aria (Alto) Salve, salus mea, deus, 
Jesu dulcis, amor meus, 
salve, pectus reverendum, 
cum tremore contingendum, 
amoris domicilium 
 
4. Aria (Tenor) Pectus mihi confer mundum, 
ardens, pium, gemebundum, 
voluntatem abnegatam, 
tibi semper conformatam, 
juncta virtutum copia 
 
5. Aria (Bass) Ave, verum templum dei, 
precor miserere mei, 
tu totius arca boni, 
fac electis me apponi, 
vas dives deus omnium 
 
6. Concerto a 3 voci (da capo: Sicut modo geniti) 

 VI. Ad cor

1. Sonata 
2. Concerto a 3 voci (SSB) Vulnerasti cor meum, 
soror mea, sponsa, 
vulnerasti cor meum. 
 
3. Aria (Soprano 1) Summi regis cor, aveto, 
te saluto corde laeto, 
te complecti me delectar 
et hoc meum cor affectar, 
ut ad te loquar, animes 
 
4. Aria (Soprano 2) Per medullam cordis mei, 
peccatoris atque rei, 
tuus amor transferatur, 
quo cor tuum rapiatur 
languens amoris vulnere 
 
5. Aria (Bass) Viva cordis voce clamo, 
dulce cor, te namque amo, 
ad cor meum inclinare, 
ut se possit applicare 
devoto tibi pectore 
 
6. Concerto a 3 voci (SSB) Vulnerasti cormeum, 
soror mea, sponsa, 
vulnerasti cormeum. 
 

 VII. Ad faciem

1. Sonata 
2. Concerto (SSATB)) Illustra faciem tuam super servum tuum, 
salvum me fac in misericordia tua 
 
3. Aria (ATB) Salve, caput cruentatum, 
totum spinis coronatum, 
conquassatum, vulneratum, 
arundine verberatum 
facie sputis illita 
 
4. Aria (Alto) Dum me mori est necesse, 
noli mihi tunc deesse, 
intremenda mortis hora 
veni, Jesu, absque mora, 
tuere me et libera me 
 
5. Aria (SSATB chorus) Cum me jubes emigrare, 
Jesu chare, tunc appare, 
o amator amplectende, 
temet ipsum tunc ostende 
in cruce salutifera. 
 
6. Concerto (SSATB) Amen
Добавлено: 27.02.2012
Другие материалы по этой песне:

Страница создана 27.02.2012
http://primanota.ru/dietrich-buxtehude/membra-jesu-nostri-lyrics.htm
Привет, Гость.
Предлагаем пройти революционный курс по гитаре.
Подарок от PrimaNota.Ru, забирай!