Vives in corde meo, Deus meus, nec te dimittam. Tu tui me vulnerabis pharetra amoris. Deus meus, te quaeso: contine in meo corde, fruar, bone Iesu, amore tuo. Lava, quae macularunt animam, incende frigiditatem meam flamma tua ut te diligam semper et super omnia, quae sunt amanda, fruar, bone Iesu, amore tuo.