Iam moriar, mi Fili!
Quisnam poterit matrem consolari,
In hoc fero dolore,
In hoc tam duro tormento?
Iam moriar, mi Fili!
O Jesu, mi sponse, mi dilecte,
mea spes, mea vita!
Me deseris, heu, vulnus cordis mei!
Respice, Iesu, precor, matrem tuam,
quae gemendo pro te pallida languet;
atque in morte funesta,
in hac tam dura et tam immani cruce,
tecum petit affigi.
O Jesu mi, o potens homo, o Deus!
En inspectores, heu, tanti doloris
quo torquetur Maria.
Miserere gementis tecum
quae extincta sit, quae per te vixit.
Sed promptus ex hac vita discedes,
O mi Fili, et ego hic ploro.
Tu confringes infernum hoste victo superbo
et ego relinquor praeda doloris, solitaria et maesta.
Te, Pater almus, teque fons amoris
Suscipiant laeti, et ego te non videbo.
O Pater, o mi sponse!
Haec sunt promissa Archangeli Gabrielis?
Haec illa excelsa sedes Antiqui patris David?
Sunt haec regalia serta
Quae tibi cingant crines?
Haecne sunt aurea sceptra
Et sine fine regnum, affigi duro ligno
et clavis laniari atque corona?
Ah! Jesu mi, en mihi dulce mori!
Ecce plorando, ecce clamando,
rogat te misera Maria;
nam tecum mori est illi gloria et vita.
Hei! Fili, non respondes,
surdus es ad fletus atque querelas,
O mors, o culpa, o inferne!
Ecce sponsus meus mersus in undis!
Velox, o terrae centrum, aperite profundum
Et cum dilecto meo me quoque absconde!
Quid loquor? Quid spero, misera?
Iam quid quaero, o Jesu mi?
Non sit quid volo, sed fiat quod tibi placet!
Vivat maestum cor meum
Pleno dolore pascere, Fili mi, Matris amore!
Добавлено: 02.03.2012