Гуно Шарль Франсуа - Gallia - текст песни (слова), перевод

  • текст
  • ноты
1. Quomodo sedet sola civitas; plena populo, facta est quasi vidua. 
 Domina gentium, princeps provinciarum, facta est sub tributo.
 Plorans ploravit in nocte, et lacrimae ejus in maxilis ejus:
 non est qui consoletur eam ex omnibus caris ejus:
 omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici.
 
 2. Viae Sion lugent eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem:
 omnes portae ejus destructae: sacerdotes ejus gementes.
 Virgines ejus squalidae, et ipsa oppressa amaritudine! 
 
 3. O vos omnes qui transitis per viam,
 attendite et videte si est dolor similis sicut dolor meus. 
 
 4. Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus. 
 
 5. Jerusalem, convertere ad Dominum Deum tuum.   
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/charles-francois-gounod/gallia-lyrics.htm