» 
 » 
Les Sept Paroles du Christ en Croix



Сезар Франк - Les Sept Paroles du Christ en Croix - текст песни (слова), перевод

  • текст
  • ноты
1. Prologue O vos omnes  
qui transitis per viam  
attendite et videte  
si est dolor  
similis sicut dolor meus.  
Posuit me Domine,  
desolatam tota die maerore confectam. 
Ne vocatis me Naemi,  
sed vocate me Mara. 
 
 
  2. Parole 1 Pater, dimitte illis:  
non enim sciunt quid faciunt.  
Crucifixerunt Jesum et latrones,  
unum a dextris et alterum a sinistris.  
Jesus autem dicebat:  
Pater, dimitte illis:  
non enim sciunt quid faciunt.  
Cum sceleratis reputatus est,  
et ipse peccata multorum tulit,  
et pro transgressoribus rogavit. 
 
 
  3. Parole 2 Hodie mecum eris in paradiso.  
Domine, memento mei,  
cum veneris in regnum tuum. 
 
 
   4. Parole 3 Mulier, ecce filius tuus.  
O quam tristis et afflicta  
fuit illa benedicta  
mater unigeniti ! 
Quis est homo,  
qui non fleret,  
Christi matrem si videret  
in tanto supplicio ?  
Quis posset non contristari,  
piam matrem contemplari  
dolentem cum filio ? 
 
 
  5. Parole 4 Deus meus,  
ut quid dereliquisti me?  
Noti mei quasi alieni  
recesserunt a me  
et qui me noverant  
obliti sunt mei. 
 
 
  6. Parole 5 Sitio!  
Dederunt ei vinum  
bibere cum felle mixtum.  
Et milites acetum offerentes ei,  
blasphemabant dicentes:  
Si tu es Rex Judaeorum,  
salvum te fac. 
Popule meus, quid feci tibi?  
Aut in quo contristavi te?  
Responde mihi!  
Quia eduxi te  
de terra Aegypti:  
Parasti crucem Salvatori tuo. 
 
 
  7. Parole 6 Consummatum est.  
Peccata nostra ipse  
pertulit in corpore  
suo super lignum ut,  
peccatis mortui,  
justitiae vivamus.  
Vere, languores nostros ipse tulit,  
et livore ejus sanati sumus. 
 
 
  8. Parole 7 Pater, in manus tuas commendo spiritum meum.  
Pater meus es tu, Deus meus.  
Susceptor salutis meae,  
in manus tuas commendo spiritum meum.   
Другие композиции этого автора:
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/cesar-franck/les-sept-paroles-du-christ-en-croix-lyrics.htm