PrimaNota.ru - самый крупный в мире бесплатный архив песенных текстов, аккордов, табулатур и нот


Карл Орф - Estuans Interius (baritone) - текст песни, видео

Регистрация Запомнить меня
Войти через:  Facebook Google Twitter Vk Yandex Mail.ru

Карл Орф - Estuans Interius (baritone) - текст песни, видео

Печатать
Просмотров: 1090
Estuans interius
Ira vehementi
In amaritudine
Loquor mee menti:
Factus de materia,
Cinis elementi
Similis sum folio,
De quo ludunt venti.

Cum sit enim proprium
Viro sapienti
Supra petram ponere
Sedem fundamenti,
Stultus ego comparor
Fluvio labenti,
Sub eodem tramite
Nunquam permanenti.

Feror ego veluti
Sine nauta navis,
Ut per vias aeris
Vaga fertur avis;
Non me tenent vincula,
Non me tenet clavis,
Quero mihi similes
Et adiungor pravis.

Mihi cordis gravitas
Res videtur gravis;
Iocis est amabilis
Dulciorque favis;
Quicquid Venus imperat,
Labor est suavis,
Que nunquam in cordibus
Habitat ignavis.

Via lata gradior
More iuventutis
Inplicor et vitiis
Immemor virtutis,
Voluptatis avidus
Magis quam salutis,
Mortuus in anima
Curam gero cutis.
Добавлено: 02.04.2012
Другие материалы по этой песне:
  • Текст (слова)

Страница создана 02.04.2012
http://primanota.ru/carl-orff/estuans-interius-baritone-lyrics.htm
Привет, Гость.
Предлагаем пройти революционный курс по гитаре.
Подарок от PrimaNota.Ru, забирай!