PrimaNota.ru - самый крупный в мире бесплатный архив песенных текстов, аккордов, табулатур и нот


Anonymous - Ut queant - Gaudio summo - текст песни

Регистрация Запомнить меня
Войти через:  Facebook Google Twitter Vk Yandex Mail.ru

Anonymous - Ut queant - Gaudio summo - текст песни

Печатать
Просмотров: 107
HYMNUS SANCTO VIGILIO
 
 Gaudio summo celebrare festa
 Tribue nobis, martyr o beate,
 Quæ tu sacrasti meritis beatis,
 Sancte Vigili.
 
 Te, pater, terra edidit Romana,
 Cujus præclara jam fulgebant acta,
 Dura puerilis hauriebat ætas 
 Teneros annos.
 
 Literis sacris animus divinis 
 Inhærens semper, exsul adventabas 
 Urbem antiquam: studiis præclaram,
 Atheniensem.
 
 Inde ad terram rediens paternam 
 Ornabas sancta disciplina vitam 
 Quam in multorum spiritalis vitæ
 Spargebas usus.
 
 Cujus doctrina hæc gens primum docta, 
 meruit talem habere pastorem, 
 Per quem multorum signa declarantur
 miraculorum.
 
 Surdis auditum, cæcis præstat visum, 
 Debiles sanat dæmonesque fugat
 Et peccatorum veniam petentes
 Audit benignus.
 
 Hunc hæc plebs cuncta voce laudans alta, 
 Supplex precetur veniam delictis,
 Ut prosit nobis ejus interventus
 Nunc et in ævum.
 
 Præstet hoc nobis deitatis auctor,
 Pater æternus, trinus atque unus,
 Regnans ubique totus sine fine 
 Perpetim. 
 
 Amen.
Добавлено: 22.01.2014
Другие материалы по этой песне:

Страница создана 21.09.2013
http://primanota.ru/anonymous/ut-queant-gaudio-summo-lyrics.htm
Привет, Гость.
Предлагаем пройти революционный курс по гитаре.
Подарок от PrimaNota.Ru, забирай!