PrimaNota.ru - самый крупный в мире бесплатный архив песенных текстов, аккордов, табулатур и нот


Anonymous - Summi triumphum regis I - текст песни

Регистрация Запомнить меня
Войти через:  Facebook Google Twitter Vk Yandex Mail.ru

Anonymous - Summi triumphum regis I - текст песни

Печатать
Просмотров: 190
1. Summi triumphum Regis prosequamur laude.
 2a. Qui cæli, qui terræ regit sceptra inferni jure domito.
 2b. Qui sese pro nobis redimendis per magnum dedit precium.
 3a. Huic nomen extat conveni'ens Idithum.
 3b. Nam transilivit omnes strenue montes colliculosque Bethel,
 4a. Saltum de cælo dedit in virginalem ventrem, inde in pelagus seculi.
 4b. Postquam illud suo mitigavit potentatu, tetras Phlegethontis assiliit tenebras.
 5a. Principis illius disturbato imperio.
 5b. Maniplis plurimis inde erutis, mundum illustrat suo jubare.
 6a. Captivitatemque detentam in ibi, victor duxit secum.
 6b. Et redivivum jam suis se præbuit servis et amicis.
 7a. Denique saltum dederat hodie maximum, nubes polosque cursu præpeti transiens.
 7b. Celebret ergo populus hunc diem credulus cujus morbida, Idithum, corpora in semetipso altis sedibus cæli invexit Dei Filius.
 8a. Et tremens, judicem expectat adfuturum, ut duo angeli fratres docuerunt,
 8b. Qui Jesus a vobis assumptus est in cælum, iterum veniet, ut vidistis eum.
 9a. Jam Idithum nostrum vocibus sedulis omnes imploremus,
 9b. Ut a dextris Patris qui sedet, Spiritum mittat nobis sanctum,
 10. In fine sæculi, ipse quocque semper sit nobiscum.
Добавлено: 02.07.2012
Другие материалы по этой песне:

Страница создана 27.02.2012
http://primanota.ru/anonymous/summi-triumphum-regis-i-lyrics.htm
Привет, Гость.
Предлагаем пройти революционный курс по гитаре.
Подарок от PrimaNota.Ru, забирай!