» 
 » 
Sol sub nube latuit



Anonymous - Sol sub nube latuit - текст песни (слова)

Sol sub nube latuit, sed eclypsis nescius,
 cum se carni miscuit summi patris filius.
 Maritari noluit verbum patris
 altius, nubere non potuit caro gloriosius.
 Gaude, nova nupta!
 Fides est et veritas,
 quod a carne deitas non fuit corrupta.
 
 Qui solus eternus est, et qui regit omnia, 
 quod non erat, factus est, nec tamen res alia; 
 illum, qui solutus est, stricta ligat fascia,
 iacet qui immensus est, inter animalia.
 Gaude, nova nupta!
 Fides est et veritas,
 quod a carne deitas non fuit corrupta.   
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/anonymous/sol-sub-nube-latuit-lyrics.htm