» 
 » 
Quod chorus vatum



Anonymous - Quod chorus vatum - текст песни (слова)

Quod chorus vatum venerandus olim
 Spiritu Sancto cecinit repletus,
 in Dei factum genitrice constat
 esse Maria.
 
 Haec Deum cæli Dominumque terræ
 virgo concepit peperitque virgo,
 atque post partum meruit manere
 inviolata.
 
 Quem senex iustus Simeon in ulnis
 in domo sumpsit Domini, gavisus
 ob quod optatum proprio videret
 lumine Christum.
 
 Tu libens votis, petimus, precantum,
 regis æterni genetrix, faveto,
 clara quæ fundis Geniti benigni
 munera lucis.
 
 Christe, qui lumen Patris es superni,
 qui Patris nobis reseras profunda,
 nos fac æterne tibi ferre laudes
 lucis in aula.   
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/anonymous/quod-chorus-vatum-lyrics.htm