PrimaNota.ru - самый крупный в мире бесплатный архив песенных текстов, аккордов, табулатур и нот


Anonymous - Pontifex Sixtus (Martyris Christi) - текст песни

Регистрация Запомнить меня
Войти через:  Facebook Google Twitter Vk Yandex Mail.ru

Anonymous - Pontifex Sixtus (Martyris Christi) - текст песни

Печатать
Просмотров: 139
Уроки эстрадного вокала в Санкт-Петербурге
Sancto Laurentio
 
 
 Martyris Christi colimus triumphum 
 annuum tempus venerando, cuius 
 cernuo voto prece iam rotundus 
 orbis adorat. 
 
 Pontifex Sixtus monuit ministrum 
 fixus in ligno crucis exequeris 
 me cito, poenam patiendo magnam 
 ibis ad astra. 
 
 Tortor iratus petit, ut talenti 
 pondus ignoti manifestet omne 
 mente vesana cupiens vorare 
 aurea lucra. 
 
 Sprevit hic mundiun peritura dona, 
 fert opem nudis, alimenta claudis, 
 dividit nummos miseris cateruis 
 corde flagranti. 
 
 Igne torquetur, stabili tenore 
 cordis accensus superat minaces 
 ignium flammas in amore vitae 
 semper opimae. 
 
 Uritur postquam latus omne testis, 
 verte, profecto loquitur iocando, 
 corporis partem laniando coctam 
 dentibus atris. 
 
 Spiritum sumpsit chorus angelorum, 
 intulit coelo pie laureando, 
 ut scelus laxet hominum precando 
 omnipotentem. 
 
 Supplici voto rogitemus omnes: 
 sancte Laurenti veniam preceris, 
 qui tuum festum celebrant ubique 
 voce vel actu. 
 
 Gloriam Patri resonemus omnes, 
 eius et Nato iubilemus apte, 
 cum quibus regnat simul et creator 
 Spiritus almus.
Добавлено: 06.10.2013
Другие материалы по этой песне:

Страница создана 11.09.2013
http://primanota.ru/anonymous/pontifex-sixtus-martyris-christi-lyrics.htm
Привет, Гость.
Предлагаем пройти революционный курс по гитаре.
Подарок от PrimaNota.Ru, забирай!