PrimaNota.ru - самый крупный в мире бесплатный архив песенных текстов, аккордов, табулатур и нот


Anonymous - Pange lingua (Urbs beata Jerusalem) - текст песни, видео

Регистрация Запомнить меня
Войти через:  Facebook Google Twitter Vk Yandex Mail.ru

Anonymous - Pange lingua (Urbs beata Jerusalem) - текст песни, видео

Печатать
Просмотров: 157
Pange, lingua
 
 Pange, lingua, gloriosi
 Corporis Mysterium,
 Sanguinisque pretiosi
 Quem in mundi pretium
 Fructus ventris generosi
 Rex effudit gentium.
 
 Nobis datus, nobis natus
 Ex intacta Virgine,
 Ei in mundo conversatus
 Sparso verbi semine,
 Sui moras incolatus
 Miro clausit ordine.
 
 In supremæ nocte coenæ,
 Recubens cum fratribus,
 Observata lege plene
 Cibis in legalibus,
 Cibum turbæ duodenæ
 Se dat sùis manibus.
 
 Verbum Caro panem verum
 Verbo carnem efficit,
 Fitque Sanguis Christi merum
 Et, si sensus deficit,
 Ad firmandum cor sincerum
 Sola fides sufficit.
 
 Tantum ergo Sacramentum Veneremur cernui,
 Et antiquum documentum
 Novo cedati ritui:
 Præstet fides supplementum
 Sensuum defectui.
 
 Genitori, Genitoque
 laus et jubilatio;
 SaIus, honor, virtus quoque
 Sit et benedictio;
 Procedenti ab Utroque
 Compar sit laudatio.
 Amen.
 
 
 Urbs beata Jerusalem
 
 Urbs beata Jerusalem
 Dicta pacis visio
 Que construitur in celis
 Vivis ex lapidibus
 Et Angelis coornata
 Ut sponsata comite.
 
 Nova veniens e celo
 Nuptiali thalamo
 Preparata ut sponsata
 Copulatur Domino
 Piatee et muri ejus
 Ex auro purissimo.
 
 Porte nitent margaritis
 Aditis patentibus
 Et vir tute meritorum
 Illuc introducitur
 Omnis qui pro Christi nomine
 Hic in mundo premitur.
 
 Tonsioribus pressuris
 Expoliti lapides
 Suisque aptantur locis
 Per manus artificis
 Disponuntur permansuri
 Sacris edificas.
Добавлено: 29.06.2012
Другие материалы по этой песне:

Страница создана 14.03.2012
http://primanota.ru/anonymous/pange-lingua-urbs-beata-jerusalem-lyrics.htm
Привет, Гость.
Предлагаем пройти революционный курс по гитаре.
Подарок от PrimaNota.Ru, забирай!