» 
 » 
Mundi renovatio



Anonymous - Mundi renovatio - текст песни (слова)

The odd verses are set. 

 1. Mundi renovatio
 Nova parit gaudia
 Resurgenti Domino
 Conresurgunt omnia
 Elementa serviunt
 Et auctoris sentiunt
 Quanta sit solempnia
 
 [2. Ignis volat mobilis
 Et ær volubilis
 Fluit aqua labilis
 Terra manet stabilis
 Alta petunt levia
 Centrum tenent gravia
 Renovantur omnia]
 
 3. Cœlum fit serenius
 Et mare tranquillius
 Spirat aura levius
 Vallis nostra floruit
 Revirescunt arida
 Recalescunt frigida
 Postquam ver intepuit
 
 [4. Gelu mortis solvitur
 Princeps mundi tollitur
 Et ejus destruitur
 In nobis imperium
 Dum tenere voluit
 In quo nihil habuit
 Jus amisit proprium]
 
 5. Vita mortem superat
 Homo jam recuperat
 Quod prius amiserat
 Paradisi gaudium
 Viam præbet facilem
 Cherubim versatilem
 Amovendo gladium
 
 [6. Christus cœlos reserat
 Et captivos liberat
 Quos culpa ligaverat
 Sub mortis interitu
 Pro tanta victoria
 Patri, Proli gloria
 Sit cum Sancto Spiritu.
 Amen.]
 
 Adam de Saint-Victor   
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/anonymous/mundi-renovatio-lyrics.htm