PrimaNota.ru - самый крупный в мире бесплатный архив песенных текстов, аккордов, табулатур и нот


Anonymous - Magne Ioseph - текст песни, видео

Регистрация Запомнить меня
Войти через:  Facebook Google Twitter Vk Yandex Mail.ru

Anonymous - Magne Ioseph - текст песни, видео

Печатать
Просмотров: 184
Уроки эстрадного вокала в Санкт-Петербурге
1. Magne Joseph, fili David, custos date Virginis, 
 quem et Virgo nuncupavit patrem Christi Domini;
 Qui fidelis servus Dei datus es Familiae,
 precor velis curam mei tamquam Pater gerere.
 
 2. Cum ferentem castam Matrem, conspexisses uterum,
 et nescires tamen Patrem, cor gerebas anxium;
 Sed de coelo mox instructus, posuisti dubium.
 Fac ut omnis meus luctus transeat in gaudium.
 
 3. Dum in Bethlehem profecturus, pergeres cum Virgine,
 Deus nobis par futurus, natus est in tempore. 
 Quem in faeno collocatum, coluisti graviter:
 nunc in coelo elevatum: ora pro me iugiter.
 
 4. Vim Herodis evasisti, monitus ab Angelo,
 in Aegyptum cum duxisti Virginem cum parvulo.
 Per moerorem, quem tulisti, isto in exilio,
 cum gravabor hora tristis mihi sis auxilio.
 
 5. Ex Aegypto cum defessus, Galilaeam peteres, 
 es in Nazareth digressus, ut securus degeres.
 In florentis hortum mentis, amas Iesum ducere: 
 da, florescat et mitescat, hortus meae animae.
 
 6. Quam dolebas, cum quaerebas, duodennem Iesulum!
 Sed inventus et retentus, auxit illi gaudium.
 Iesu, Lumen oculorum, fac me numquam perdere:
 semper puritate morum, menti adsit integrae.
 
 7. Inter Iesu et Mariae manus integerrimas,
 spiritum emittis pie, hinc ad sedes superas.
 Eia Iesu et Maria, te coniunge tertium,
 quando me suprema die mors citabit anxium.
Добавлено: 20.04.2012
Другие материалы по этой песне:

Страница создана 20.04.2012
http://primanota.ru/anonymous/magne-ioseph-lyrics.htm
Привет, Гость.
Предлагаем пройти революционный курс по гитаре.
Подарок от PrimaNota.Ru, забирай!