PrimaNota.ru - самый крупный в мире бесплатный архив песенных текстов, аккордов, табулатур и нот


Anonymous - Gaude visceribus - текст песни, видео

Регистрация Запомнить меня
Войти через:  Facebook Google Twitter Vk Yandex Mail.ru

Anonymous - Gaude visceribus - текст песни, видео

Печатать
Просмотров: 207
In nativitate gloriose virginis
 
 Gaude visceribus mater in intimis.
 felix ecclesiæ quæ sacra replicas.
 sanctæ festa mariæ.
 plaudent astra solum mare.
 
 Cuius magnifica est generatio.
 cuius vita sacris claruit actibus
 cuius finis honorem.
 summum sine tenet fine.
 
 Quæ virgo peperit virgoque permanet
 lactavit propriis uberibus deum
 portantemque gerebat.
 ulnis prona trementibus.
 
 Felix multiplici laude puerpera.
 regis porta sui clausa perenniter.
 mundi stella fluentis.
 floris virgula regia.
 
 Te nunc suppliciter sancta theotocos
 regis perpetui sponsaque poscimus
 ut nos semper ubique.
 miti munere protegas.
 
 Sanctis obtineas virgo precatibus
 pacis præsidium dulce diutine.
 nobis atque beati.
 regni dona perennia.
 
 Præsta summe pater patris ac unice.
 amborumque simul spiritus annue.
 qui regnas deus unus.
 omni tempore sæculi.
Добавлено: 12.03.2012
Другие материалы по этой песне:

Страница создана 05.03.2012
http://primanota.ru/anonymous/gaude-visceribus-lyrics.htm
Привет, Гость.
Предлагаем пройти революционный курс по гитаре.
Подарок от PrimaNota.Ru, забирай!