» 
 » 
Consolamini



Anonymous - Consolamini - текст песни (слова)

1 Consolamini, consolamini, popule meus,
 dicit Deus vester.
 2 Loquimini ad cor Jerusalem,
 et advocate eam,
 quoniam completa est malitia ejus,
 dimissa est iniquitas illius:
 suscepit de manu Domini duplicia
 pro omnibus peccatis suis.
 3 Vox clamantis in deserto:
 Parate viam Domini,
 rectas facite in solitudine semitas Dei mei (nostri).
 (4 Omnis vallis exaltabitur,
 et omnis mons et collis humiliabitur,
 et erunt prava in directa,
 et aspera in vias planas)
 5 et revelabitur gloria Domini,
 et videbit omnis caro pariter
 quod os Domini locutum est.
 6 (Vox dicentis: Clama.
 Et dixi: Quid clamabo?)
 Omnis caro fœnum,
 et omnis gloria ejus quasi flos agri.
 7 Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos,
 quia spiritus Domini sufflavit in eo.
 Vere fœnum est populus:
 8 exsiccatum est fœnum, et cecidit flos;
 verbum autem Domini (nostri) manet in æternum.
 Isaiah 40:1-8   
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/anonymous/consolamini-lyrics.htm