» 
 » 
Congaudent angelorum II



Anonymous - Congaudent angelorum II - текст песни (слова)

Congaudent angelorum chori gloriosæ virgini.
 Quæ sine virili commixtione genuit.
 Filium qui suo mundum cruore medicat.
 Nam ipsa lætatur quod cæli iam conspicatur principem.
 In terris cui quondam sugendas virgo mamillas præbuit.
 Quam celebris angelis Maria Iesu mater creditur.
 Qui filii illius debitos se cognoscunt famulos
 Qua gloria in cælis ista virgo colitur quæ Domino cæli præbuit hospitium sui sanctissimi corporis.
 Quam splendida polo stella maris rutilat quæ omnium lumen astrorum et hominum atque spirituum genuit.
 Te cæli regina hæc plebecula piis concelebrat mentibus.
 Te cantu melodo super æthera una cum angelis elevat.
 Te libri virgo concinunt prophetarum chorus iubilat sacerdotum apostoli Christique martyres prædicant.
 (Te plebis sexus sequitur utriusque vitam diligensvirginalem cælicolas in castimonia emulans.)
 Ecclesia ergo cuncta te cordibus teque carminibus venerans.
 (Tibi suam manifestat devotionem peccatu te supplici implorans Maria.)
 Ut sibi auxilium circa Christum dominum esse digneris per ævum.   
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/anonymous/congaudent-angelorum-ii-lyrics.htm