» 
 » 
Concentu parili



Anonymous - Concentu parili - текст песни (слова)

Concentu parili hic te maria veneratur populus
 teque piis colit cordibus
 
 Sanctissima torpore, castissima moribus
 omniumque pulcherrima virgo virginum.
 
 In cuius sacratissimo sanguine emundatur
 universitas perditissimi generis
 ut promisit deus abrahæ
 
 Tu porta iugiter serata quam ezechielis vox testatur
 maria soli deo pervia esse creditur
 
 Ad templum detulisti tecum mundandum
 qui (tibi) integritatis decus
 deus homo genitus adauxit intacta genitrix
 
 Exulta cui parvus arrisit tunc maria
 qui letari omnibus et consistere suo nutu tribuit
 
 Si non dei possumus tantam exequi (tardi)
 humilitatem forma sit nobis eius genitrix
 
 Laus eius filio qui suo sanguine
 nos patri concilians supernis sociavit civibus
 
 Laus quoque sancto spiritui sit per evum   
Другие композиции этого автора:
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/anonymous/concentu-parili-lyrics.htm