PrimaNota.ru - самый крупный в мире бесплатный архив песенных текстов, аккордов, табулатур и нот


Anonymous - Christe redemptor omnium III - текст песни, видео

Регистрация Запомнить меня
Войти через:  Facebook Google Twitter Vk Yandex Mail.ru

Anonymous - Christe redemptor omnium III - текст песни, видео

Печатать
Просмотров: 156
De Nativitate
 
 (Christe, Redemptor omnium,
 ex Patre, Patris unice,
 solus ante principium
 natus ineffabiliter.)
 
 Tu lumen, tu splendor Patris,
 tu spes perennis omnium,
 intende quas fundunt preces
 tui per orbem famuli (servuli).
 
 (Salutis auctor, recole
 quod nostri quondam corporis,
 ex illibata Virgine
 nascendo, formam sumpseris.)
 
 Hic praesens testatur dies,
 currens per anni circulum,
 quod a solus sede Patris
 mundi salus adveneris.
 
 (Hunc caelum, terra, hunc mare,
 hunc omne quod in eis est,
 auctorem adventus tui
 laudat exsultans cantico.)
 
 Nos quoque, qui sancto tuo
 redempti sumus sanguine,
 ob diem natalis tui
 hymnum novum concinimus.
 
 (Iesu, tibi sit gloria,
 qui natus es de Virgine,
 cum Patre et almo Spiritu,
 in sempiterna saecula. Amen.)
 
 De Omnibus Sanctis
 
 Gentem auferte perfidam
 credentium de finibus,
 ut Christi laudes debitas
 persolvamus alacriter
 
 Beata quoque agmina
 caelestium spirituum,
 praeterita, praesentia,
 futura mala pellite
 
 Martyres Dei incliti
 confessoresque lucidi,
 vestris orationibus
 nos ferte in caelestibus
Добавлено: 31.07.2012
Другие материалы по этой песне:

Страница создана 27.03.2012
http://primanota.ru/anonymous/christe-redemptor-omnium-iii-lyrics.htm
Привет, Гость.
Предлагаем пройти революционный курс по гитаре.
Подарок от PrimaNota.Ru, забирай!