PrimaNota.ru - самый крупный в мире бесплатный архив песенных текстов, аккордов, табулатур и нот


Anonymous - Ave preclara (tr93) - текст песни

Регистрация Запомнить меня
Войти через:  Facebook Google Twitter Vk Yandex Mail.ru

Anonymous - Ave preclara (tr93) - текст песни

Печатать
Просмотров: 121
Ave, praeclara maris stella, in lucem gentium, Maria, divinitus orta.
 Euge, Dei porta, quae non aperta, veritatis lumen, ipsum Solem justitiae, indutum carne, ducis in orbem.
 Virgo decus mundi, Regina coeli, praeelecta ut sol, pulchra lunaris ut fulgor, agnosce omnes te diligentes.
 Te plenam fide, virgam almae stirpis Jesse nascituram, priores desideraverant patres et prophetae.
 Te lignum vitae, sancto rorante pneumate parituram divini floris amygdalum, signavit Gabriel.
 Tu Agnum, regem terrae dominatorem, Moabtici de petra deserti ad montem filiae Sion traduxisti.
 Tuque furentem Leviathan, serpentem tortuosumque et vectem collidens, damnoso crimine mundum exemisti.
 inc gentium nos reliquiae, tuae sub cultu memoriae mirum in modum quem es enixa propitiationis Agnum, regnantem coelo aeternaliter, devocamus ad aram, mactandum mysterialiter.
 Hinc manna verum Israelitis veris, veri Abrahae filiis admirantibus quondam Moysi quod typus figurabat: jam nunc abducto velo datur perspici. Ora, virgo, nos illo pane coeli dignos effici.
 Fac fontem dulcem, quem in deserto petra praemonstravit, degustare cum sincera fide, renesque constringi lotos in mari, anguem aeneum in cruce speculari.
 Fac igni sancto Patrisque Verbo quod, rubus ut flammam, tu portasti, virgo mater, facta pecuali pelle discincto pede, mundis labiis cordeque propinquare.
 Audi nos, nam te Filius nihil negans honorat.
 Salva nos, Jesu, pro quibus Virgo Mater te orat.
 Da fontem boni visere, da purae mentis oculos in te defigere.
 Quo hausto, sapientiae saporem vitae valeat mens intelligere,
 Christianismi fidem operibus redimire, beatoque fine ex hujus incolatu, saeculi auctor, ad te transire.
Добавлено: 01.08.2013
Другие материалы по этой песне:

Страница создана 01.08.2013
http://primanota.ru/anonymous/ave-preclara-tr93-lyrics.htm
Привет, Гость.
Предлагаем пройти революционный курс по гитаре.
Подарок от PrimaNota.Ru, забирай!